monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 366 > sectio 11 > sectio 215 > sectio 103 > sectio 1 > sectio 206 > sectio 61 > Hugutio Pisanus, Derivationes, p4, C 44 > sectio 102 > sectio 75 > 7 > sectio 125 > 31 > sectio 177 > sectio 468 > 4
Ambrosius, Epistolarum classis I, 28, 3. <<<     >>> 5.

4.

1 Has igitur devias semitas declinantium, et illum deficientium pulverem, qui propter suam appetentiam ceciderunt saepe in deserto, derelinquamus.
2 Convertamur autem, et sequamur sapientiae viam, quam non calcaverunt filii glorificantium se et iactantium, quam interitio ignorat, mors nescit; quia Deus direxit eam: Abyssus dixit: Non est in me: mare dixit: Non est mecum (Iob. XXVIII, 14).
3 Sed si quaeris viam sapientiae et disciplinae, colere Deum, atque ei subditum esse sapientia est: abstinere autem a peccatis disciplina est.